Glose
Maria,etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quae tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiae adornatur flore virginitatis.In medio fratrum.Id est filiorum, quorum unus est Pater in coelis.In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiae.Hic numerus centum et viginti congruit aetati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Israel ad regnum coeli.